monumenta.ch > Tertullianus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 8
Quanto magis hos Anacharsis denotasset imprudentes de prudentibus iudicantes, quam immusicos de musicis ! Malunt nescire , quia iam oderunt; adeo quod nesciunt, praeiudicant id esse, quod, si sciant, odisse non poterant ; quando si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse; si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur , sed amplius acquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate. Sed non ideo, inquit , bonum, quia multos convertit . Quanti enim ad malum praeformantur , quanti transfugae in perversum? Quis negat ? Tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent.